Glose
Reclinatorium aureum.Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, velreclinatoriumfacit in ferculo, cum spem perpetuae quietis fidelibus promittit.Aureum,quia requiem suae visionis gloria coruscam praeparat.Ascensum purpureum.Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui suntpurpurei,id est ad martyrium prompti. Vel, ipsae virtutes, suntascensus,quae sunt verapurpura:quibus decorantur animae fideles. Vel, ipse Christusascensus,per quem et in Ecclesiam et in coelum intratur.Purpureus,quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus.Media charitate constravit.Vel charitate, qua pro nobis passus est.Media,id est, Ecclesiae corda, instar strati paravit, ubi fideles animae molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit:Propter filias Jerusalem.Propter animas coelestium desiderio aestuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit.Media[GREG.]Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximumpropter filias Jerusalem,quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiae, quae per charitatem a Dei aedificio non alienae sunt.